APRORUM Venatio

APRORUM Venatio
APRORUM Venatio
inprimis Principibus aestimata, ut in qua venatoriae artis palmam posuerunt: ut de fatali Diocletini Apro legimus, et multa in numismatis rei memoria. Imo nec satis ex aere nummos, marmore statuas talium facinorum principibus fecisse, sed ad gemmas etiam hôc argumentô nobilitandas assentatio laborem protulit: quo ex genenre Sapphirus est Constantii Aug. Xiphianam venationem exhibens, quâ ille in Cappadocia feliciter defunctus est; Sed de hac aliquid infra dicemus, ubi de Sapphiro, ut et in voce Xiphiana Venatio. Ingens autem id fuit monstrum, et toti provinciae formidabile. Sic de Severo Imperatore scribit e Dione Xiphilinus, cum Nisibin venisset, aprum reperisse maximum, qui magnô impetu cum equitem, qui viribus suis confisus eum conficere conabatur, deiecisset, randem triginta militum operâ captus caesusque, et ad Severm fuerit perlatus. Telorum autem ad hanc rem non unum genus, iacula, hastae, hastilia, conti, enses, cultri, venabula: quoraum alia iactu mittuntur et vibrantur, alia manu inferuntur et defiguntur. Nimirum tutior ratio, primo hastis missi9libus praeludere aut experiri, quae vulnere debilitent feram, si non sternant. Neque alitet Meleager, apud Nasonem l. 8. Met. v. 414.
At manus Oeneildae variat, missisque duabus,
Hasta prior terrâ, medio stetit altera tergo.
Idem insigni ingemma apparet, cuius ectypon a Noc. Fabricio Pataviô ad se missum refert Freherus: nimirum eques hastam intentans apro irritato, iam alteram in tergo sixam bahbenti, non sine literis APR. Et in denario Getae III viri unâ parte Diana pharetrata conspicitur, alterâ aer a cane exagitatus, hastile tergo impactum ferens. Militum porro comitumque manus, canes, retia, huic usui: At in sapphiro praefata Constantius solus exprimitut, isque nec eques, ses manûs solum lacertorumque fiduciâ confisus,
---- hostemque irritat ad iram
Splendidaqueadversos venabula condit in armos.
Quod etiam in Nerone, Tito, Commodo, subinde repraesentant nummi. Idem de Anthemio praedicat Sidonius, cui puero ludus fuerit.
Invontds agitare feras et fronde latentes
Quaerere, deprensas modo claudere cassibus artis,
Nunc totô peneirare veru: tum saepe fragore
Laudari comitum, frendens cum bellua ferrum
Ferret et iratos exirent arma per armos etc.
Quô vero stautu corporisque nisu, quâ arte tam metuendus hostis excipiendus, videre est apud Xenophontem in Cynegetico, quo avidum huius rei lectorem remitto; Illud unum, quod inprimis memorabile, hîc addens, de Electore Brandeburgico moderno, Imperii fortissima columna, Germaniaeque gloria: quem non modo heroicâ hac venatione magnopere delectari, sed et inusitatô animi imperterriti ausu, in feram iam obnoxiam insilire divaricatisque cruribus ei insidentem, illam sub se conficere consuevisse, refert Car. Patinus, Relat. Histor. 4. ubi tanto Capiti merito timens, addit verba illa Veneris ad Adonidem, apud Ovid. l. 10. Met. v. 544. 546.
---- In audaces non est audacia tuta,
Neve feras, quibus arma dedit natura, lacesse:
Fulmen habent acres in aduncis dentibus apri etc.
Vide quoque infra Aprugna, Fera: it. Rete: et locum Xenophontis, de iis quae in Aprorum venatione necessaria, voce Venabulum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • XIPHIANA Venatio — apri videl. ingentis, setis, rostrô, dente (quem non male ξίφος dicas) metuendi, qui, cum Cappadociam aliquandiu vastâsset, a Constantio Aug. fuperatus oecisusque est, exhibetur in huius Imperatoris Sapphiro eximia, quam Marquardus Freherus… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • FERA — ab Aeolico φὴρ, pro θὴρ, per excellentiam leo est, apud Sctiptores Arabes, Graeeosqueve, uti docet Sam. Bochart. Hierozoici Parte priore l. 3. c. 1. At apud Septentrionales, Fera, item Fera Regalis, ut in LL. Forestarium Canuti Regis, vulgo… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • POLONIA — quae a planitie terrae (quam ipsi vernacule etiamnum Pole vocant) nomen habet, vasta regio est, quae Schlesiae ad Occasum proxima est, Hungaris, Lithunanis et Prutenis contermina. Dividitur in Maiorem et Minorem. Maior dicitur, quae Septentrionem …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”